[84]
videamus quid idem
iste iuratus dixerit. recita1. AB ACCVSATORE ROGATVS
RESPONDIT IN HOC IVDICIO NON PERSEQVI: SIBI2 IN ANIMO
ESSE ALIO TEMPORE PERSEQVI. quid igitur te iuvat Neronis
iudicium, quid Philodami damnatio? legatus cumesses
circumsessus, cum que, quem ad modum tute ad Neronem
scripsisti, populo Romano communique causae legatorum
facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis
tibi in animo esse alio tempore persequi. quod fuit id
tempus? quando es persecutus? cur imminuisti ius legationis,
cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti,
cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? non
te3 ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis
conqueri, non eos homines qui populum concitarant4 consulum
litteris evocandos curare oportuit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.