[77]
iam iam, Dolabella, neque me1 tui neque tuorum liberorum2,
quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti,
misereri potest. Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem
hominum innocentium3 sanguine lui4 velles? idcircone exercitum
atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius
hominis improbissimi pericula sublevares? quod enim eum
tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in
perpetuum fore putasti5? nesciebas ab eo Cn. Carbonem consulem,
cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed
etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et
proditum? expertus igitur es istius perfidiam tum cum
ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse
nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium
nisi damnato te referre noluit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.