[74]
ille miser defensorem reperire neminem poterat1; quis enim esset aut togatus, qui
Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem vi et imperio
non moveretur? accusator autem adponitur civis Romanus
de creditoribus Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste
iussisset2, per eiusdem istius lictores a populo pecuniam posset
exigere. cum haec omnia tanta contentione, tantis copiis
agerentur; cum illum miserum multi accusarent, nemo
defenderet; cumque Dolabella cum suis praefectis pugnaret
in consilio, Verres fortunas agi suas diceret, idem testimonium
diceret, idem esset in consilio, idem accusatorem
parasset,—haec cum omnia fierent, et cum hominem constaret
occisum, tamen tanta vis istius iniuriae, tanta in
isto improbitas putabatur ut de Philodamo AMPLIUS pro
nuntiaretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.