[71]
nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo
autem ordinis sui frugalissimus, qui tum1 accensus C. Neroni
fuit, P. Tettius2, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir
omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum
tribunus3 fuit, haec eadem ipse4 se ex Philodamo audisse dicat,
potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo
eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare? Nisi vero
illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellavit
Hortensius—quo tempore quidem5 signi satis dedit, si quid esset
quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in
ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod
diceret: hoc tum dixit, Philodamum et filium eius a C. Nerone
esse damnatos.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.