[7]
agunt eum praecipitem poenae civium Romanorum, quos partim securi percussit, partim in vinculis necavit, partim implorantis iura libertatis et
civitatis in crucem sustulit. rapiunt eum1 ad supplicium di patrii, quod iste inventus est2 qui e3 complexu parentum abreptos filios ad necem duceret, et parentis pretium pro sepultura
liberum4 posceret. religiones vero caerimoniaeque omnium sacrorum fanorumque violatae,
simulacraque deorum, quae non modo ex suis templis ablata sunt sed etiam iacent in tenebris ab isto retrusa atque abdita, consistere eius animum sine furore atque amentia non
sinunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.