[69]
haec cum omnes sentirent, et. cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deversabatur1 profecti sunt;
caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et sarmenta circumdare ignemque subicere2 coeperunt. tunc3 cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt; orant Lampsacenos ut
gravius apud eos nomen legationis quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec perfecisset quod conatus esset, neque futurus
esset Lampsaci
postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato
pepercissent quam si legato non pepercissent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.