[67]
quod
ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut filiae suae vis adferretur,
servos suos ad se vocat; his imperat ut se ipsum neglegant, filiam
defendant; excurrat aliquis qui hoc tantum domestici mali filio
nuntiet clamor interea1 fit tota domo; inter servos Rubri atque
hospitis iactatur domi suae vir primarius2 et homo3 honestissimus; pro
se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio ipso
Philodamus perfunditur. haec ubi filio nuntiata sunt,
statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et
pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lampsaceni,
simul ut hoc audierunt, quod eos cum4 Philodami dignitas tum
iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu convenerunt. hic
lictor istius Cornelius, qui cum eius servis erat a Rubrio quasi in
praesidio ad auferendam mulierem conlocatus, occiditur; servi non
nulli vulnerantur; ipse Rubrius in turba sauciatur. iste, qui sua
cupiditate tantos tumultus concitatos videret, cupere aliqua5
evolare, si
posset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.