[65]
quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat1 ignarus quantum sibi ac liberis suis iam tum mali2 constitueretur, tamen ad istum venit; ostendit munus
illud suum3 non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen4 praetores et consules, non legatorum adseculas5, recipere solere. iste, qui una cupiditate raperetur, totum
illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum,
qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit.hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut
humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. homo, qui
semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum
existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum
suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos
copiosus, convivium comparat6; rogat Rubrium ut quos ei commodum
sit invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum,
lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit
ad cenam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.