[60]
hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se emisse, quoniam
quidem in Achaiam, Asiam1, Pamphyliam sumptu publico et legationis nomine mercator signorum
tabularumque pictarum missus est.et istius2 et patris eius accepi3 tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. nam in isto,
iudices, hoc novum reperietis. audimus4 aliquem tabulas numquam5 confecisse; quae est opinio hominum de Antonio6 falsa, nam fecit7 diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime
probandum. audimus8 alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo confecisse; est aliqua etiam huiusce9 rei ratio. hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab10
eo tabulas postularemus, usque ad M. Terentium et11 C. Cassium consules confecisse, postea
destitisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Asiam Db: om. pq: ante Achaiam K
2 Habeo et istius Dp al. (ipsius) Asc.: ab eo istius b al.: num At vero s. Age vero istius? Cl. Rev. xvii. 202
3 accepi Dp rell.: accepti Asc. (accepti ct expensi?): secl. edd.
4 Audivimus G2
5 numquam tab. qr
6 Antonio Dp rell.: M. Antonio Asc. edd. (Div. §22)
7 fecit p al.: leg DZ, legis G12K, legit s
8 Audivimus G2
9 huiusce pb Asc. (i, §56): eiusce Dψ
10 ab om. Dp
11 et Dp rell.: om. Asc. (v, §34)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.