[56]
vereor ne haec forte1 cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur; ita enim tum aequabiliter omnes erant eius modi2 ut haec laus eximiae virtutis et innocentiae non solum hominum, verum
etiam temporum illorum esse videatur. P. Servilius, vir clarissimus, maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturus3: Olympum4 vi, copiis, consilio, virtute5 cepit, urbem antiquam et omnibus
rebus auctam et ornatam. recens exemplum fortissimi viri profero; nam postea Servilius imperator populi Romani Olympum6 urbem hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius
oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac
vexanda curasti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.