[47]
non dubito quin, tametsi nullus in te sensus humanitatis,
nulla ratio umquam fuit religionis, nunc tamen in metu periculoque
tuo tuorum tibi scelerum veniat1 in mentem. potestne tibi ulla spes
salutis commoda ostendi, cum recordaris in deos immortalis quam
impius, quam sceleratus, quam nefarius fueris? Apollinemne tu
Delium spoliare ausus es? illine2 tu templo tam antiquo, tam sancto,
tam religioso manus impias ac sacrilegas adferre conatus es? si
in pueritia non iis3 artibus ac disciplinis institutus eras ut ea quae
litteris mandata sunt disceres atque cognosceres, ne postea quidem,
cum in ea ipsa loca venisti, potuisti accipere id quod est proditum
memoria4 ac litteris,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.