[44]
posteaquam
Cn. Dolabellae provincia Cilicia constituta est,
o di1 immortales, quanta iste cupiditate, quibus adlegationibus illam
sibi legationem expugnavit! id quod Cn. Dolabellae
principium maximae calamitatis fuit. nam ut est2 profectus,
quacumque iter fecit, eius modi fuit, non ut legatus populi Romani, sed
ut quaedam calamitas pervadere3 videretur. in Achaia—
praetermittam4 minora omnia,
quorum simile forsitan alius quoque aliquid aliquando fecerit; nihil
dicam nisi singulare5, nisi id6 quod, si in alium reum diceretur,
incredibile videretur—magistratum Sicyonium nummos poposcit7.
ne sit hoc crimen in Verrem: fecerunt alii. cum ille non daret,
animadvertit: improbum,
sed non inauditum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.