[36]
videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn.
Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit.primum brevitatem cognoscite: ACCEPI, inquit, VICIENS DVCENTA TRIGINTA1 QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM2 ET SEPTEM
NVMMOS. DEDI STIPENDIO, FRVMENTO, LEGATIS, PRO QVAESTORE, COHORTI PRAETORIAE HS MILLE SESCENTA TRIGINTA QVINQVE3 MILIA QVADRINGENTOS4 DECEM ET SEPTEM
NVMMOS5. RELIQVI: ARIMINI HS SESCENTA MILIA. HOC est rationes referre? hoc modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam6 omnium rettulit? quid hoc est? quae impudentia, quae
audacia? quod exemplum ex tot hominum rationibus relatis7 huiusce modi8 est? illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso9 quidem potuit quibus data essent describere10, quae se Arimini
scribit reliquisse, quae ipsa HS sescenta milia reliqua facta sunt, neque
Carbo attigit neque Sulla vidit neque in aerarium relata sunt.
oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste rationes
referebat, oppressum direptumque11 erat: non suspicabatur, id quod
nunc sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium
testis nobis in hanc rem reliquos esse. recita denuo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 triginta om. D al. pr
3 milles quingenta quadraginta quinque πb
4 pro quaestore Asc.: pro quaestoribus Dp rell.
5 dedi stipendio... nummos om. G1
6 quispiam G3K
7 relatis pr edd.: redditis DG1KZ
8 huius modi pbδ (Zielinski p. 193)
10 describere Dp rell.: discr. Kays.: perscr. cod. (?) Vrs.
11 direptumque D al. b: directumque pr: dirutumque K Lg. 42
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.