[35]
video quid egerim:
erigit se, sperat sibi auram posse1 aliquam adflari2 in hoc crimine
voluntatis defensionisque3 eorum quibus Cn. Carbonis mortui
nomen odio sit, quibus illam relictionem4 proditionemque
consulis sui gratam sperat fore. quasi vero id cupiditate
defendendae nobilitatis aut studio partium fecerit, ac non
apertissime consulem, exercitum, provinciamque compilarit et
propter impudentissimum furtum aufugerit! est enim obscurum
et eius modi factum eius ut possit aliquis suspicari C. Verrem,
quod ferre novos homines non potuerit, ad nobilitatem, hoc est
ad suos, transisse, nihil
fecisse propter pecuniam!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.