[32]
nunc mihi temporis
eius quod mihi ad dicendum datur, quoniam in animo est causam omnem
exponere, habenda ratio est diligenter.
itaque primum illum actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum
praetermittam. nihil a me de pueritiae suae flagitiis1 audiet, nihil ex illa impura adulescentia sua; quae qualis
fuerit aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit recognoscere potestis.
omnia praeteribo quae
mihi turpia dictu2 videbuntur, neque solum quid istum audire,
verum etiam quid me deceat dicere considerabo. vos, quaeso, date
hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius
impudentia reticere possim.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.