[29]
opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum
causa agi vere videretur. sic a me sunt acta omnia priore actione ut
in criminibus omnibus1 nullum esset in quo quisquam vestrum
perpetuam accusationem requireret. nego esse quicquam a testibus
dictum quod aut vestrum cuipiam2 esset obscurum aut cuiusquam
oratoris eloquentiam quaereret.etenim sic me ipsum egisse memoria
tenetis ut in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et
explicarem3, ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique
testem interrogarem. itaque non modo vos, quibus est iudicandum,
nostra crimina tenetis, sed etiam populus Romanus totam
accusationem causamque cognovit.
tametsi ita de meo facto loquor quasi ego illud mea
voluntate potius quam vestra iniuria adductus fecerim.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.