[26]
'adimo enim comperendinatum': quod habet lex in se molestissimum, bis ut causa
dicatur,—quod1
aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. nam si bis dicere est commodum,
certe utriusque commune2 est; si eum qui posterius dixit opus est
redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. verum,
ut opinor, Glaucia primus tulit ut comperendinaretur reus; antea vel
iudicari primo poterat vel amplius pronuntiari. Vtram igitur putas
legem molliorem3? opinor, illam veterem, qua vel cito absolvi vel
tarde condemnari licebat. ego4 tibi illam Aciliam legem restituo, qua
lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis testibus
condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus
quantis tu convinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege
mitissima causam dicere. accusabo; respondebis; testibus editis ita
mittam in consilium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem,
tamen isti turpe sibi existiment non primo iudicare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.