[156]
is mihi etiam queritur quod a nobis1 IX solis diebus
prima
actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsum2 tribus horis
Q. Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta
omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici
saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum
atque eius modi iudiciorum3 tolleretur. iam vero in bonis
Q. Opimi vendendis quas iste praedas, quam aperte, quam
improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi vobis id
hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi
a me hoc totum temporis causa putatote.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.