[140]
non te
pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam
quam L. Domitius ab se nominari vix sibi honestum esse
arbitrabatur?
reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut
suscipiant ipsi negotium. cum Habonio tutore, quod erat
vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus.
defert1 ad istum rem Habonius: ut sibi videatur2, satis
grandem pecuniam et satis impudentem esse. iste, qui
aliquanto plus cogitasset, male accipit3 verbis Habonium,
negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa,
locaturum se esse confirmat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.