[132]
L. Habonio1
aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli Iuni tutor
erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento
convenerat iam quem ad modum traderetur. iste ad se
Habonium vocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo traditum
non sit, quod exigi debeat. cum ille, id2 quod erat,
diceret facilem pupillo traditionem esse, signa et dona comparere3
omnia, ipsum templum omni opere esse integrum,
indignum isti4 videri coepit ex tanta aede tantoque opere
se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.