[121]
hinc illi homines erant qui etiam ridiculi
inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis,
negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum;
alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi
videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam
nequam reliquisset. quae ego non commemorarem,—neque
enim perfacete1 dicta neque porro hac severitate digna sunt,
—nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam et iniquitatem tum2 in ore vulgi3 atque in communibus proverbiis esse
versatam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.