[113]
homo importunis ime,
cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti1? cur
hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis
eius bona patria—voluntate patris, iure, legibus tradita—eriperes,
et cui tibi esset commodum condonares? quibuscum
vivi bona nostra2 partimur, iis3 praetor adimere nobis mortuis
bona fortunasque poterit? NEC PETITIONEM, inquit, NEC
POSSESSIONEM DABO. eripies4 igitur pupillae togam praetextam,
detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam
ingenuitatis? miramur ad arma contra istum hominem
Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem
clam Syracusis profugisse? nos si alienam vicem pro
nostra iniuria doleremus, vestigium istius in foro nullum5
esset relictum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.