[106]
tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem
praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem
ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant;
simul et1 istum fore tam improbum non arbitrabantur;
saepe appellati pernegaverunt. iste ad arbitrium eius cui
condonabat2 hereditatem ereptam a3 liberis quam aequum4
edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. CVM INTELLEGAM
LEGEM VOCONIAM—5. quis umquam crederet mulierum
adversarium Verrem6 futurum? an ideo aliquid contra
mulieres fecit7 ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium
scriptum videretur? cupiditati hominum ait se obviam ire.
quis potius non modo his temporibus, sed etiam8 apud
maiores nostros? quis tam remotus fuit9 a cupiditate? dic,
quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia
iuris praetorii10 auctoritas. recita11. QVI AB12 A. POSTVMIO
Q. Fulvio CENSORIBVS POSTVE EA — — FECIT FECERIT.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 et om. Vb (Am. J. Ph. xxvi. 411)
2 condonabat VSDp rell.: -averat Prisc.: -arat δ
3 a SDp rell.: om. Vb Prisc.
4 aecum Vp: aequum SDb: et cum qr (qua maecum p1 corr.)
5 Cum... Voconiam om. V
7 fecit SDp rell.: scripsit V (i, §110: Am. J. Ph. l. c.)
8 etiam om. V (Am. J. Ph. ibid. 412: cf. i, §45)
9 fuit om. G2
10 praetorii (i, §114) add. Koch, V secutus in quo est P. R. (iii, §17): praetoris auctoritas Klotz
11 Recita V: om. SDp rell. (cf. dic... recita i, §143)
12 ab om. V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.