[8]
qui iudicia
manere apud ordinem senatorium volunt, queruntur accusatores
se idoneos non habere: qui accusare possunt, iudiciorum
severitatem desiderant. populus Romanus interea,
tametsi multis incommodis difficultatibusque adfectus est,
tamen nihil aeque in re publica atque illam veterem iudiciorum
vim gravitatemque requirit. iudiciorum1 desiderio
tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate2 ordo
quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa
atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius
antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam populare
et plausibile factum est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.