[60]
etenim
si plurimas a tuo praetore1 iniurias accepisses, tamen eas
ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum
vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod
tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in
alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem
violandam videri? qui si summam iniuriam ab illo accepisti,
tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum
sine ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta
est2 iniuria, sine scelere eum accusare non potes. quare
cum incertum sit3 de iniuria, quemquam horum esse putas
qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere
discedere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.