[57]
est adhuc, id quod vos omnis
admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. quid enim
facere potuit elegantius ad1 hominum existimationem,
aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad
quaestoris libidinem coercendam? summe haec omnia
mihi videntur esse laudanda. sed repente2 e vestigio3 ex
homine tamquam aliquo Circaeo4 poculo factus est Verres;
rediit5 ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia
magnam partem ad se vertit6, mulieri reddidit quantulum
visum est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ad colligendam hom. exist. E. Eberhard, Pluyg.: malim ad hom. exist. conciliandam
2 repente non habet Priscianus: secl. Kays. Pluyg.
3 e vestigio om. Rufinianus, secl. Halm.
4 Circaeo πb: Circe DZ: Cerceo G1: Circes G2LK Asc.
5 rediit G1 Prisc.: redit rell.
6 vertit codd., averrit Lamb., verrit Gruter, avertit Zumpt (ii §19: iii §137)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.