[55]
at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae
ceterorum
quoque animos possit1 alieno incommodo commovere.
minime; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis
iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur.
cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil
sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana2,
liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaestorem
copiosa plane et locuples fuit. ab hac praefectus
Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per
iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. tum illa, ut
mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a
Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris
nomine3 obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.