[41]
ego
qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque1 ita verser2 ut
eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint,
et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis
datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior
ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita
mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis3 venit
in mentem quo die4 citato reo mihi dicendum sit, non
solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.