[38]
Putasne te posse1
quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in
praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia
Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque
divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere?
Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium
est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae
crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse
his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 posse codd. praeter b (te posse) eius modi Dp et pler.: huius modi G1, tres Lgg., ed. Rom. (i, ยง17)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.