[28]
hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis
animum advertere1, te adhuc a nullis nisi ab2 Siculis3 potuisse
cognosci; Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te
inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non
adfuturos. quare negent ex me non audies: hos patere
id suspicari quod necesse est. illi quidem, ut est hominum
genus nimis4 acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras
in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod5 isdem
litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare
te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.