[22]
principia sunt huius modi; spectemus reliqua. HS iↃↃↃ
Q. Roscius fraudavit Fannium. qua de causa? subridet
Saturius, veterator, ut sibi videtur; ait propter ipsa HS
iↃↃↃ. video; sed tamen cur ipsa HS iↃↃↃ tam vehementer
concupierit quaero; nam tibi, M. Perpenna, tibi C. Piso,
certe tanti non fuissent ut socium fraudaretis. Roscio cur
tanti fuerint causam requiro. egebat? immo locuples
erat. debebat? immo in suis nummis versabatur. avarus
erat? immo etiam ante quam locuples esset, semper
liberalissimus munificentissimusque fuit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.