[12]
quae cum ita sint,
quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS iↃↃↃ,
de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum
sumpseris “qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat.”
quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam
is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in
iudicio! adest. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis!
ipse C. Piso est. eundemne tu arbitrum et iudicem sumebas?
eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem
in angustissimam formulam sponsionis concludebas? quis
umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit?
nemo; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit. de
quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti!
ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.