[32]
quae deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc
servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit.
in hanc rem,' inquit, 'me cognitorem dedisti. lite
contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum
Flavio decidisti.' Vtrum pro dimidia parte an pro re tota?
planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? pro
me; potui exemplo multorum; licitum est; iure fecerunt
multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. pete tu tuum, exige
et aufer quod debetur; suam quisque partem iuris possideat
et persequatur.—'at enim tu tuum negotium gessisti
bene.'—gere et tu tuum bene.—'Magno tu tuam dimidiam
partem decidisti.'—Magno et tu tuam partem decide.
—'HS Q. tu abstulisti.'—sit ita hoc, vero HS Q. tu
aufer.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.