[24]
hoc tu umquam, Fanni, faceres? et si hos quaestus
recipere posses, non eodem tempore et gestum et animam
ageres? dic nunc te ab Roscio HS iↃↃↃ circumscriptum
esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter
inertiam laboris sed propter magnificentiam liberalitatis
repudiarit! quid ego nunc illa dicam quae vobis in
mentem venire certo scio? fraudabat te in societate
Roscius! sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus
constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut in ratione
actionis errare possit. expressae sunt enim ex unius
cuiusque damno, dolore, incommodo, calamitate, iniuria
publicae a praetore formulae, ad quas privata lis accommodatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.