[20]
tamen incredibile esset. verum tamen quem
fraudarit videamus. C. Fannium Chaeream Roscius fraudavit!
oro atque obsecro vos qui nostis, vitam inter se
utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque considerate.
nonne ipsum caput et supercilia illa penitus
abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur?
non ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam
coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex
fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur? qui idcirco
capite et superciliis semper est rasis ne ullum pilum
viri boni habere dicatur; cuius personam praeclare Roscius
in scaena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei
par gratia refertur. nam Ballionem illum improbissimum
et periurissimum lenonem cum agit, agit Chaeream; persona
illa lutulenta, impura, invisa in huius moribus, natura
vitaque est expressa. qui quam ob rem Roscium similem
sui in fraude et malitia existimarit, mihi vix videtur, nisi
forte quod praeclare hunc imitari se in persona lenonis
animadvertit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.