[29]
O societatem captiosam
et indignam, ubi alter HS ∞, alter ccciↃↃↃ iↃↃↃ quod
sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod
HS ∞ tu ex arca proferebas, HS ccciↃↃↃ iↃↃↃ ex
disciplina et artificio promebat Roscius. quam enim spem
et exspectationem, quod studium et quem favorem secum
in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus!
qui diligebant hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc,
illum probabant, qui denique huius nomen audierant, illum
eruditum et perfectum existimabant. sic est volgus; ex
veritate pauca, ex opinione multa aestimat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.