[25]
itaque decurionum decretum statim fit ut decem primi
proficiscantur ad L. Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius
fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius
mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. atque
ipsum decretum, quaeso, cognoscite. DECRETVM DECVRIONVM.
legati in castra veniunt. intellegitur, iudices, id quod1 iam ante dixi,
imprudente L. Sulla scelera haec et flagitia fieri. nam statim
Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat2 qui
peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent
esse facturum pollicerentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.