[24]
quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus
gemitusque fieret. etenim multa simul ante oculos versabantur,
mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius
egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius
ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio
flagitiosa, possessio1, furta, rapinae, donationes. nemo erat qui non
ardere2 omnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque
honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem
T. Roscium.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.