[88]
restat, iudices,
ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad
quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas,
is1 qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus,
is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an
is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum
autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium
sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque
insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam
reformidet2, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia
maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.