[86]
in hac enim causa cum viderent illos amplissimam
pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud
quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo1
crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad
egestatem. quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris?
quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui
occisus est inimicissimus? num quaerenda causa2 quae te ad
tantum facinus adduxerit3? quid ergo horum negari potest?
tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non queat
atque eo
magis eluceat4 quo magis occultatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.