[146]
facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in
huius exitio ponis quam in eis1 rebus quas L. Sulla gessit. quod si tibi
causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi
omnia sua praeter2 animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne
monumenti quidem causa reservavit3, per deos immortalis! quae ista
tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? quis
umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum
integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta
spolia detrahere mallet?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.