[145]
praedia mea tu possides, ego aliena
misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et1 quia
necesse est. mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. familia mea
maxima tu uteris2, ego servum habeo nullum; patior et ferendum
puto. quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re
tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis commodis officio? quid
tibi obsto? si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti3; quid
quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo
cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti4? si metus5, ab eone
aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam
propulsare non posse? sin, quod6 bona quae Rosci7 fuerunt tua facta
sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te
vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas8 ne quando liberis
proscriptorum bona patria reddantur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.