[126]
scriptum enim ita dicunt esse:
VT AVT1 EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in
numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM
PRAESIDIIS OCCISI SVNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae
praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt2, in summo
otio rediens a cena Romae
occisus est. si3 lege, bona quoque lege venisse fateor. sin autem
constat contra omnis non modo4 veteres leges verum etiam novas
occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut
qua lege venierint quaero.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.