[125]
primum1 hoc
videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo
venire potuerunt? atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam
esse indignum, hominis innocentis bona venisse — si enim haec
audientur2 ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in
civitate ut de eo potissimum conqueramur — verum ego hoc3 quaero:
qui potuerunt4 ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria
est sive Cornelia — non enim novi nec scio — verum ista ipsa lege bona
Sex. Rosci venire qui potuerunt?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.