[118]
etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa
audacter1, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus
quoque latere inter illa tot flagitia putatote. tametsi hoc quidem
minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis
maleficiis quae in illo constat2 esse hoc intellegatur verum ex hoc
etiam, si quo de3 illorum forte dubitabitur4, convincatur. quid tandem,
quaeso,
iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse5 videtur
aut hic6 discipulus7 magistro tantulum de arte concedere? par est
avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.