[116]
videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium
nullum1 posse quo iste sese non contaminarit. in rebus minoribus
socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo
ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat
adiunxisse qui eum altero rem communicavit. ad cuius igitur fidem
confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? atque2 ea
sunt animadvertenda
peccata maxime quae difficillime praecaventur. tecti
esse ad alienos possumus, intimi3 multa apertiora videant necesse est;
socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici
laedimus. recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum
bonorum numero non
putarunt haberi oportere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.