[108]
age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum
consideremus. si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset
fecerant, quam ob causam a1 Chrysogono tantis praemiis donabantur?
si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis2 gratias
agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? cur3
tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua
sunt iste T. Roscius4 omnia cum Chrysogono communiter possidet?
nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re
cognita concessisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.