[102]
alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad
socium atque adeo1 magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes
cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse
apertum suum scelus ante omnium oculos poneret. alter, si dis
immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est;
quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non2
quod fecerit vindicandum sit. itaque3 more maiorum comparatum est
ut4 in minimis rebus homines amplissimi testimonium de
sua re non dicerent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.