[90]
“quis ibi non est volneratus ferro Phrygio?”
non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique
Memmios1 quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum
ipsum senem2, Antistium quem non modo aetas sed etiam leges
pugnare prohibebant. iam quos nemo propter ignobilitatem
nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant;
qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. nihil enim mali est
canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque
servanda sunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.