[84]
causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T.
Roscio reperio. tecum enim mihi res est, T. Rosci, quoniam
istic sedes ac te palam adversarium esse1 profiteris2. de
Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse
audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas
cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur.
L. Cassius ille quem populus Romanus verissimum3 et
sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere
solebat 'cui bono' fuisset. sic vita hominum est ut ad
maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.